210
et ingenio et animo, quo commodius fieri potuit, con-
vocatis in templo Egesippi et Sophronie cognatis in hunc
modum eos allocutus est: ‘Vetus multorum philosophorum* sen-
tentia est: omnia que mortales operantur, queque sub
celo sunt, fatis et deorum providentia fieri et regi: ideoque
ea, veluti multo ante provisa sint, et suis coniuncta
causis necessitate quadam agi et finem sortiri arbitrantur,
etsi quidam sint qui necessitatem illam peractis rebus
imponant: que si omnia animadversa diligenter erunt,
luce clarius apparebit, nihil aliud esse, que acta sunt,
culpare, quam velle se diis nedum parem sed superiorem
esse, quos credendum est ratione perpetua nos nostraque
omnia disponere atque gubernare. Quare quam sint arro-
gantes, qui eorum operationes reprehendunt, et simul
quam stulti, qui eo temeritatis labantur, indicare facilli-
mum est. Quorum in numero, ni fallor, vos estis: Nam
quid aliud sibi vult Sophroniam mihi ab Egesippo
traditam damnare, quam deorum culpare providentiam?
qua statutum erat, ut ex eventis indicare possum,
eam meam, non alterius, uxorem futuram. Verum
omissa hac fatorum serie, quam multis, ut credant,
persuadere difficile est existimantibus deos huma-
narum rerum curam minime habere, recte ab Egesippo
f. 143R
factum pluribus rationibus ostendam: qua in re siquid
de me ipso superbius dixisse videbor, aut vos depres-
sisse, id non mee nature sed tempori, quod ita requirit,
tribuatis velim. Vestre iste querele, continue insuper
lamentationes, a furore magis quam ratione ducte Egesip-
pum vituperant: quod is suo consilio mihi uxorem de-
derit, quam vos illi dederatis, cum summa laude dignus
sit iudicandus: primum quia, ut amicum decuit, fecit,
deinde quod vobis sapientius. Quid autem leges amicitie
velint, inpresentiarum non explicabo: illud tantum dicam,
amicitiam consanguinitatis vinculo potiorem esse: quo-
niam amicos eos habemus quos ipsi nobis elegimus, pa-
rentes vero* et cognatos quales fortuna largitur: quare
nulla vos admiratio tenere debet, si is amicitiam meam
vestre pretulit affinitati. Sed iis pretermissis, que vobis